Volltext: Geschichte des fürstlichen Hauses Liechtenstein

510 
meus et Margaretlia et Diemudis sorores ipsius uterine, 
alteram partem accipiant pueri mei, quos ex domina Meh- 
tbildi habeo vel habebo, sive pauci remaneant sive multi. 
In ordinatione autem facienda volo intelligi, castrum in 
Rabensteyn, quod absolute de consensu omnium sicut ip 
sum muri cingit ambitus, post mortem meam determino 
Friderico meo filio seniori. In portione autem, quae ipsum 
continget jure hereditario, determino ipsi civitatem in 
Rabenstein pro munitione post meum obitum possidendam 
sub tali pacto, quod de redditibus aliis pueris faciat re 
compensationem, quae Ebentiwer vulgariter nuncupatur et 
hoc fiat secundum gratiam et justitiam; et dono triginta 
libros reddituum in praesenti. Margarethe sorori sue ute 
rine determino castrum Reichenperch post mortem meam 
et dono triginta talenta reddituum in praesenti. Diemudi 
sorori sue alteri determino Chrischensteten post mortem 
meam et dono triginta talenta reddituum in praesenti. 
Heredibus meis ex domina Mehthildi, qui adhuc ex mea 
potestate et sollicitudine non sunt emancipati, determino 
castrum Lichtenwart pro duabus munitionibus et Wrinz 
pro tertia et dono nonaginta talenta reddituum. Volo 
etiam, quod filii mei me defuncto feodalia omnia inter se 
equaliter dividant. Et si quis inter praedictos heredes per 
impulsationem qualiscumque sit, redditus aliquos, qui ipsi 
in sua portione cedunt ammisit, non solum ipse dampnum 
sustineat, verum etiam reliqui in eodem dampno partici 
pes nihilominus existant. Et si post meum obitum heredes 
mei aliquos redditus, qui nunc meo non sunt subditi do 
mo, per impulsationes acquirant, simul participent. Et 
si quis inter heredes meos seniores sine heredibus moritur, 
portio sua senioribus cedat; si vero aliquis inter juniores 
heredes decedet sine heredibus, portio sua ad juniores 
heredes spectet. Et ut superius est distinctum de triginta 
talentorum redditibus hic inde heredibus assignandis, hi
	        

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.