Herausgeber:
Liechtensteinisches Urkundenbuch I. Teil
Bandzählung:
6
Erscheinungsjahr:
1996
PURL:
https://www.eliechtensteinensia.li/viewer/object/000074687/89/
- 77 - Dilectis filiis.. preposito C u r i e n s i1 et.. eiusdem2 ac sanctorum F e 1 i c i s et Regule Turicensis3 Constanciensis diocesis cantoribus ecclesi- arum salutem etc. Prudentum virginum votis, que spreto mortalis viri thoro, ei qui speciosus est prae filiis hominum desponsari desiderant. debemus et volumus favorabiles inveniri. Cum itaque dilecta in Christo filia Agnes dicta Veislin de Vad u tz4 puella litterata Curiensis dio­ cesis, que ut asseritur in quartodecimo etatis sue anno vel circiter consti- tuta existita). cupiat sicut accepimus in monasterio Lindaugensi5 ordi- nis sancti Augustinib) Constanciensis diocesis, in quo certus moni- alium numerus esse dinoscitur institutus, una cum dilectis in Christo filia- bus.. abbatissec) et conventu dicti monasterii sub regulari habitu virtutum domino famulari, nos volentes eandem Agnetem in huiusmodi suo lau- dabili proposito confovere, discretioni vestre per apostolica scripta man- damus, quatinus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios eandem Agnetem, si sit ydonea et aliud canonicum non obsistat, facia- tis auctoritate nostra in dicto monasterio, si aliqua de dicto numero deest ad presens vel quamprimum defuerit, in monialem recipi et sororem sibi- que regulärem habitum iuxta ipsius monasterii consuetudinem exhiberi ac ei de communibus eiusdem monasterii proventibus sicut uni ex aliis dicti monasterii monialibus integre provideri ipsamque ibidem sincera in domino caritate tractari, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, non obstantibus quibuscumque statutis et consuetudinibus monasterii et ordinis predictorum contrariis iuramento confirmatione apostolica vel quacumque firmitate alia robora- tis, aut si pro aliis scripta forsan apostolica ibidem sint directa, seu si eis- dem abbatisse et conventui vel quibusvis aliis communiter vel divisim a sede apostolica sit indultum, quod ad receptionem vel provisionem ali- cuius minime teneantur et ad id compelli aut quod interdici suspendi vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem et qualibet alia dicte sedis indulgentia generali vel speciali, cuiuscumque tenoris existat, per quam presentibus non expressam vel totaliter non in- sertam effectus earum impediri valeat quomodolibet vel differri et de qua cuiusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mentio specialis. Dat. apud Villamnouam6 Auinionensis7 diocesis, XIIII. kl. iulii, anno primo. 109. 
1Friedrich v. Ten gen, 1371-1374 Dompropst. - 
2Johann v. Mehlishofen, 1346-1377 Domcantor. - 
3Johann Tettnang, f 1392 als Cantor des Grossmünsters Zürich. - 4Vaduz• - 
3Kanonissenstift Lindau, bayer. Schwaben. - 
6Villeneuve, dep. Card. - 
1Bis- tum Avignon.
        

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.