-- 104 — 39. Chur, 1251 Dezember 13. Bischof Heinrich von Chur, (Graf von Montfort), weist den Mönchen zu St. Lucius und den Nonnen zu St. Hilarius, beide zu Chur, die bereits dem Kloster St. Lucius inkorporierte Kirche zu Bendern zu ihrem Unterhalte an. Frater Hainricus1 ordinis predicatorum dei Gratia Cu- riensis Electus. Dilectis in xpo filiis. Johanni preposito et conuentuj sancti Lucij. salutem cum paterna dilectione: Cum ex officij / nostri debito vniuersos sollicitudini commissos, teneamur benigne prouisionis beneficio confouere, illis maxime qui ad iuge xpi seruicium religionis uinculo sunt / astricti, volumus et debemus pro posse nostro, in suis necessitatibus subuenire misericorditer cum effectu. Ea propter filii charissimi considerata inopia domus vestre, nec non indigen-/tia pauperum sororum uestrarum apud sanctum hylar,ium deo in labore famis seruiencium et erumna, peticionem uestram prius a predecessoribus nostris admissam, nos in heren/do eorundem uestigiis admittentes, ecclesiam Bendur.2 cuius ius patronatus ad uestrum monasterium pertinere dinoscitur. de capituli nostri consilio et assensu. et ob reuerenciam beati Lucy patroni nostri, cum omni jure ad eam pertinente3, concedimus libe- raliter retinendum. ita, ut eidem tarn in spiritualibus quam tem- pora/libus debite prouidendo, ipsi aliquem'de uestro collegio uel secularem personam ydoneam, pro tempore si placuerit, preficiatis. Assignato igitur4 stipendio conpetenti. Et reli/qui eiusdem ecclesie prouentus, ad reuelandam conuentus indigenciam, in vsus uestri monasterij conuertantur. Omni iuri episcopali in iam dictam eccle- siam, nobis nostrisque successoribus reseruato. / Huius igitur con- cessionis seu. indulgencie nostre. testes sunt hü. B'.5 prepositus et Cantor. Her.6 de sax. Siuridus de j u v a 11.. magister V o I. de muntfort.7 Jacobus et Walt. / de Nuwinburch8 waltherus de slauns. et Ebirhardus scriba9 Canonici Curienses. Datum Curie. Anno domini M°. CC. lj°. Idus de- cembr. x. Jndj. / Ne autem aliquis contra istam concessionis nostre graciam veniendo, possit super, predictam ecclesiam imposterum vos grauare. presentem paginam tarn nostro quam capituli / nostri sigillo feeimus roborari.
        

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.