Es giebt eine Zeit zu schweigen, aber auch eine Zeit, wo man zu reden verpflichtet ist, daher wird unser Schreiben gar nicht tadelswerth seyn. Condrau Placidus, Desertinensis Berther Joachim, « Carigiet Conradin, « Sgier Julius, Vigensis Schuoler Jacob ex Danis Stieffenhofer Carl, Desertinensis Mon Joseph,183) « f) Schlichtung des Streites zwischen Studenten und Prof. Gruber durch Vermittlung von P. Adalbert Baselgia, Dekan. Der 26. hujus convocante Domino Rectore Domini Professores con- venenrunt consulturi, quid adendum cum Sgier caeterisque ejus condis- cipulis. Decreverunt, ut Sgier Domino Gruber pro supposita lata injuria faciat satis, aliique ejus condiscipuli graviter comprehendantur. Quam- primum Dominus Rector decretum hujus conferentiae soli Sgier mani- festasset, hic aliis sententiam hanc statim narravit. Hacce audita mirati sunt statuentes, Domino Gruber non satisfacere. Sequenti die 27. Deser- tinenses summo mane surgentes parentes consuluerunt, quid agant. Jisdem monentibus, ut institutum scholasticum deserant, statim vene- runt et Rectori nuntiaverunt, se jussu parentum domum ituros. Hoc audito Rector perturbatus rne") accessit, ut rem benigne componere velim. Cum numero octo Studiosi statim post Rectoris discessum mihi valedicendi causa accederent, multa verba feci iis persuasurus, ut Sgier solus vel ego secum vel ego solus nomine eorum pro hac nullius mo- menti injuria Domino Gruber satisfaciam, quod nullo modo nec facere nec ut nomine eorum fiat, permittere voluerunt. Tandem iisdem con- sentientibus proprio motu Dominum Gruber accessi dicens: discipulos suos jussu parentum nullo modo ei satisfacturos, in eoque esse, ut institutum deserant; desiderium meum fore, ut Scholas absque satis- factione habere dignetur. Quod si benigne facere promittat, me Recto- rem accessurum deprecatum, ut studiosis severe praecipiat Scholas frequentare. Quievit Dominus Gruber meo consilio. Ipsi quoque Stu- diosi consultis herum prius parentibus hac sub conditione, ut Dominus Rector, ne ab aliis irrideantur, omnibus studiosis declaret, se Gruber 129
        

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.