muni laude spectatorum ludi theatrales ex celeberimo Poeta Schiller de parta victoria a praeclaro Wilhelmo Teil et de vindicata libertate Helvetiorum habiti sunt. Ad hos spectandos plures Desertinam vene- rant, inter quos praenobiles Virgines de Latour numerabantur. Cum hae Desertinae remansissent, Domini Professores Gruber, Schvarz et instructor musices Hailer sequenti die recreandi causa cum iisdem traha Segnies vecti ac reversi sunt.3) Jnsuper nobis insciis nominati Domini Professores easdem specie concertum studiosorum auscultandi ad horam septimam noctis im Monasterium invitarunt. Postquam Jllustrissimus Dominus de Latour Petrus Antonius, illarum avunculus, eis non quidem saltandi, sed musicam audiendi licentiam dedisset, venire promiserunt.4) Quo audito Domini Professores inter se et stu- diosis dixerunt, quando adsunt, eis persuadere volumus, ut nobiscum choreas agant, et statim mensam et subsellia e cella supra museum in peristylium efferri, clavicordium ad fenestram inferri et cellam bene purgari curarunt. Quo facto Rectorem petierunt, ut quosdam ex majo- ribus studiosis finitis studiis et oratione vespertina in dictam cellam venire permittere velit, quam licentiam se dedisse dicitur. Finito com- pletorio Servitor Degonda jussu Professorum me accedens dixit, ei a Professore Gruber mandatum esse mihi dicere, si hac nocte in cella supra museum strepitus fiat, patientiam habeam.5) Mihi interroganti, nihil enim sciebam, quid ergo acturi sint, respondit, Praenobiles Vir- gines de Latour statim Professores accessuras, seque a R. P. Oeconomo immediate vinum postulatum iturum.6) Abeunte Servitore cogitavi, quid agendum. Quam primum Oeconomus a Servitore audivit, feminas tarn tarde in monasterium venire, ivit ad Rectorem petiturum, ut hoc impe- dire dignetur, qui statim dictas Virgines in pago retinendi causa studio- sum misit, ast nimis tarde. In commitatu Gruber simul cum Rosa ac medico Condrau jam obviam venerunt.7) Jnterim leviter pulsando januam Reverendissimi Abbatis, Jllum hac de re consulere volui; cum responsum non dedisset, inveni Oeconomum, qui dixit, intentionem Professorum fore, cum nominatis Virginibus choream agere, quod impedire debeamus. Dum colloqueremur, Gruber vinum ex pago sibi procuravit. Hoc audito statim Rectorem accessi deprecaturus, ut ad conservandum bonum nomen Scholae ac monasterii studiosos adire Professores non permittat, quod facere promisit. Hac promissione con- tentus in cellam bene purgatam, ubi clavicordium ad fenestram posi- tum erat, intravi. 123
        

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.