— 17 — ordines (fuerint pro) mouendi a Di(oecesano suscipietis) ep(iscopo) siqu(idem) catholicus fue(rit et gratiam et communicatione)m sacro- sancte Rom (ane) se(dis) habuerit, et ea uobis uoluerit si(ne prauitate aliqua ex)hibere. Prohibemus insup(er) / ut infra fines parochie uestre nullus sine assensu dioecesani episcopi et uestro capellam seu Orato- rium de nouo construere aud(eat saluis) priuilegijs pontificum Roma- nor(um). Ad hec nouas (et) indebitas ex(actio)nes ab Archiepiscopis Episcopis Archidiaconis seu De / canis aliisque omnibus ecclesiasticis secularibusue personis a uobis omnio fieri prohibemus. Sepulturairr quoque ipsius loci li(be)ram esse decernimus ut eorum deuotioni et extreme uoluntati qui se illic sepeliri deliberauerint nisi forte excom- municati uel interdicti sint / aut etiam publici usurarij nullus obsistat.- Salua tarnen iustitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumun(tur). Decimas preterea et possessiones ad jus ecclesiarum spectantes que a laicis detinentur redimendi et legitime übe / randi de manibus eorum et ad ecclesias ad quas pertinent reuocandi libera sit uobis de nostra auctoritate facultas. Obeun(teuero te)nunc eiusdem loci Abbate, uel tuorum quolibet successorum nullus ibidem qualibet surreptionis astutia seu uiolentia / preponatur nisi quem fratres com- muni consensu uel fratrum maior pars consilij sanioris secundum deum (et beati) B(ene)d(icti reg)ulam prouiderint eligendum. Paci quoque et tranquillitati uestre paterna in posterum sollicitudine proui- dere uolentes aucto / ritate apostolica prohibemus ut infra clausuras (l)ocorum seu grangiarum vestrarum nullus rapinam seu furtum facere ignem appon(ere) sanguinem fundere hominem temere capere nel interficere seu uiolentiam audeat exercere. Preterea omnes liber / tates nostre immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus monasterio uestro concessas nec non libertatem et exemt(iones) secu- larium exactionum a Regibus et Principibus uel alijs fidelibus rationa- biliter uobis indultas auctoritate apostolica con / firmamus et presentis scripti priuilegio communimus. Decernimus ergo ut null(us o)m"nino hominum liceat prefatum monas(teriu)m temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere minuere, seu quibuslibet uexa- tionibus fatiga- / re sed omnia integra conseruentur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimod(is pro- fut)ura. Salua sedis apostolice auctoritate et dioecesanorum episcopo- rum canonica (ius)titia et in predictis decimis moderatione / concilij generalis. Si qua igitur in fut(urum) ecclesiastica secular(isu)e persona
        

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.