— 419 — domini Millesimo Quadringentesimo primo prima° die mensis fe- bruarij: hora primarum / jn uestibulo ecclesie Curiensis ubi ad reddendam iusticiam pro tribunali consueuimus presidere, judicij in figura: partes suprascripte, vnä cum honorabilibus in Christo:, domino Ruodolffo2 de Trostberg decano, V o 1 r i c o1 Hai- den scolastico / Johanne Anhüsz canonicis dicte curiensis ecclesie, ac Johanne Tumb armigero: arbitris, arbitratoribus et amicabilibus compositoribus, a dictis partibus per uiam compro- missi, sollempni coram nobis stipulacione, et fidei dacione vallati / jn et super pretacta causa: communiter electis et assumptis, Po- sueruntque prelibati arbitri arbitratores et amicabiles compositores, dictis partibus principalibus videlicet parte actore, acRuodolffo- de R o s c h a c h, pro se et pro sua uxore / legitima predicta, coram nobis astantibus, et idipsum de iure et de 
facto omologantibu3ü, easdem iam dictas partes principales, super huiusmodi questione impeticione et controuersiis et litibus atque causis, ad vnionis pacem, per ipsorum laudum' arbitramentum / et amicabilem composicionem et arbitrium, per uiam iuris, ac per subscriptum modum, et pro- nunciacionis formam, de speciali mandato auxilio et de expresso consilio, reuerendi in Christo patris, domini Hartmann i8 Episcopi Curiensis, concorditer / reduxisse. Jnprimis videlicet: quod dictum Monasterium fabariense. nunc et in antea iure proprietatis et titulo perpetue possessionis, habere debet et tenere domum et totuni solamen, cum orto pomerio torculari et horreo, insimul / contiguatis et conclusis intra moros ciuitatis curiensis sitam: et muro speciali circumseptis, ab vno latere eisdem ciuitatis muris, et ab alio latere domui et horreo Johannis R i n g g9 armigeri, et a tercio latere publice strate / confinantem. Jnsuper et vineam cum pomerio, extra dictos muros ciuitatis curiensis situatam, a parte superiori vinee domini episcopi Cu- riensis: Ab alio latere vinee Burkar di deschowenstain armigeri, a tercio vero latere fossato et muro / ciuitatis Curien- sis contiguantem, que iam specificata bona, bona de p 1 a n t a i r10 nuncupata existunt Jtem tria jugera agrorum11 sita in G i r a e t s c h e12, vno a latere agro altaris sancte crucis, in ecclesia curiensi situati, confinancia.
        

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.