— 398 — ricum2, tamquam ad heredem legitimum ab intestato, et vnicum, jn Jus subscripti defuncti intestati, «uccedentem, / per mortem olim Gaudencij de Plantaer8 armigeri, deuolute, licet per quan- dam Vrsulam Relictam, olim suprafati Gaudentij7, violenter detentate, et de facto tantum, / ut asseruit possesse, spontanee tytulo perpetue donacionis, dacionis, oblacionis, et translacionis, Jure pleno, omni cum accione, supradicto Monasterio fabariensi, Jn eadem Jnstancia8 / Judicij, obtulit, donauit, dedit, et irreuoca- biliter trididit, transtulitque dictus Volricus2 se ipsum propria sub persona, ac Res, Bona, et hereditatem suprascriptas, / cum omni juris jmpeticione, accione, causa et tytulo, sibi jn dictis bonis, rebus et hereditate, competentibus, directe vel indirecte, per manus nostras autorizabiliter, et / translatim, Jn supradictum Monasterium f a b a - riense, mediante persona supradicti domini Burkardi Ab- batis, nomine dicti Monasterii ibidem Jn Judicio personaliter astan- tis, ac suprafatam / personam dicti Volrici2, Res, bona, et here- ditatem eiusdem prescriptas, nomine dicti Monasterij, manualiter, omni cum sollempnitate verborum et gestuum, / ac consuetudine, solita, a nobis recipientis, Misitque coram nobis sepedictus donator, et deuotarius, sepefatum dominum Abbatem, nomine dicti Mona- sterii, donatarij, pro tunc, / Jn quantum potuit de iure et de facto, jmpossessionem naturalem, dicte sui ipsius persone, necnon impossessionem ciuilem omnium Rerum bonorum, ac hereditates, 6uprascriptorum, / Jta quod deinceps dictus dominus Abbas nomine dicti Monasterii, de persona supradicti Volrici2, ac de bonis et rebus ipsius, mobilibus, et inmobilibus, et specialiter de pretacta / hereditate vniuersa, tamquam de aliis, personis, rebus et bonis, ad dictum Monasterium fabariense pleno iure pertinentibus, et spectantibus, valeat atque / possit, facere, ordinäre, disponere, agere, et defendere, prout sibi nomine dicti Monasterij visum fuerit ex- pedire, dummodo limites juris communis, siue etiam / priuilegiorum, regule, seu statutorum dicti ordinis, in huiusmodi deuotarüs, con- uersis, oblatLs, seu professis, hactenus seruatos non excedat, Promisit / quoque sepefatus volricus2 nobis Judici suprascripto, sollempni stipulacione ad hoc hinc jnde accedente, suprascriptam sui ipsius persone, rerumque / bonorum ac hereditatis vniuersalis supratacte, oblacionem, donacionem, et translacionem, ac omnia et singula pre- missa, quemadmodum9 preferuntur perpetuo firma, /, rata, grata,
        

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.