— 268 — / in nostri absencia, habere Curie residentem. Nulli Canonicurum, disposicionem, legacionem, vel ordinacionem, quam facere voluerit, de suis feodis claustralibus, vt / hactenus consuetum est fieri, dene- gare, protrahere, vel differre. Nullas vnquam Stüras3, vel alias exac- tiones, ab hominibus dicto Capitulo pertinentibus, exigere, /' vel colligere, absque licencia et consensu Capituli prenotati. Bona - - et possessiones dicti Capituli, non absque consilio et ordinacione sex Canonicorum, per dictum Capitulum / nobis adiungendorum, cui- cumque locare, nee etiam sie remissius locare, vt aliquid exinde emolumenti, vel onerarij consequamur. Ad berieficia - - ad nos ratione / et nomine dicte prepositure pertinencia, non nisi actu sacerdotes, vel personas habiles, que intra proximum annum ad sacerdocium promoueri possint, Curiensi / Episcopo presentare. Qui quidem sacerdotes, vel persone predescripte, fidem faciant, vt intra proxi- mum annum a tempore sue presentacionis, se procurent actualiter / ad sacerdotales ordines canonice promoueri. et personaliter resi- deant benefieiis in eisdem. Nominatumque et speeifice, de altari sanete Katherine / sito in Ecclesia Curiensi, non nisi actu sacerdoti, qui in dicta Curiensi Ecclesia prebendatus Canonicus non existat, et per suum iuramentum se obliget / ad personalem residenciam in Ciuitate Curiensi, quamdiu ipsum altare habebit seruandam. et ad interessendum omnibus horis Canonicis, in choro / Curiensi, prouidere vel procurare quomodolibet prouideri. Promisimus quoque, et presencium tenore spondemus. ad perpe- tuam vicariam in Ecclesia saneti Martini, / Ciuitatis Curien- sis, si illam nostris temporibus vacare contigerit, non nisi Curi- ense m Canonicum presentare. cum et hoc, et alia prenarrata, prout / sufficienter sumus instrueti, hactenus a nostris predeces- soribus taliter sint seruata. Demum ad preueniendum futuras dis- cordias, et quaslibet simultates / que inter nos - - et dictum Capi- tulum. vel quemeumque. aut quoscumque, Canonicorum Ecclesie Curiensis, ex quacumque discordie materia, possent aliquatenus suboriri, / promittimus hiis inscriptis. Quod nos - - si processu tem- poris aliquid emerserit, racione cuius nobis quippiam iuris vel ra- tionabilis accionis conpetere videbitur4 / contra Capitulum. aut aliquem, seu aliquos Canonicos supratactos, ad simplicem, et de piano huiusmodi emersi decisionem. nos vnum de Canonicis / Curie residentibus, pro arbitro, nominare debebimus et realiter exhibere.
        

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.