— 69 — tnruni concessione pontificum. largitionc Regum uel principum. oblatiune fidelium seu aliis iu/stis modis largiente domino poterit adipisci. firma uobis uestrisque successoribus et illibata perma- neant. In ciuibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis2. Locum ipsum / in quo idem Monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis. In ciuitate Curiensi hospitale cum omni iure ac pertinentiis suis. Ecclesiam sancti Hylarii ubi moniales / morantur incluse. Ecclesiam sancti Petri de Prades3. Ecclesiam Sancte Marie in B e n e d u r4 cu(m)5 Capella ex ea pendente6. Capellam sancti Antonii secus stratam. domos. molen- dina. ui/neas. agris. et prata que habetis in Ciuitate Curiensi. prouentus quos habetis de cu(ri)is~. Prades3. Sweinig8 et laso". In uilla Vmbilico10 curtem unam. In Amedes11. familiam. a/gros et prata M a 1 a d r e s12 curtem unam. P a i s t e n1! curtem unam. Waltramsburc14 curtem unam. V a r i n curtem unam. f 1 i m i s 
15 curtem unam. A u g u n 
16 curtem unam et uineas T r i s u n e 
17 curtem / unam. E s c a m 
18 cur- tem unam cum appenditiis suis. V i n o m n e 
19 curtem unam cum appenditiis suis. Decimas. Curtis de V i n o n n a20. Curtem de Tu r ring21, et uineas. et Alpem de R a m o z22 cum pas- cuis / suis, sicut predicta omnia iuste ac paeifice possidetis uobis et per uos ecclesie uestre auetoritate apostolica confirmamus. et presentis scripti patrocinio communimus. Obeun/te uero te nunc eiusdem loci preposito uel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet surreptionis astutia seu uiolentia preponatur nisi quem fratres communj consensu / uel eorum pars consilii sanioris secun- dum dei timorem et beatj Augustinj regulam prouiderint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum mona- sterium / temere perturbare. aut eius possessiones auferre. minuere, seu quibuslibet uexationibus fatigare, sed omnia integra conseru- entur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt / usibus omnimodis profutura. Salua sedis apostolice auetoritate et diocesani episcopi canonica iustitia. Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et / beatorum petri et pauli apostolorum eius se nouerit ineursurum. Datum (Anno Chri M. CC. VIII [I]23 laterani II. Non. Maii. / pontificatus nostrj anno vndeeimo; S *
        

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.