Volltext: Aus den Vorarlberger Archiven

— 33 — & regressibus suis & omnibus Juribus corporalibus & incorporalibus, ac vniuersis & singulis quae habet eorum supra uel infra, seu intra, seu quae dictis bonis uel rebus, aut nobis aliqua ratione pertinebant, uel competere debebant, seu poterant in futurum, dedimus, vendidimus, & tradimus iure perpetuo Reuerendo in Christo fratri H u g o n i de Werdenberg6 Ordinis S. J o a n n i s nostro fratri carnali, & fratri- bus eiusdem ordinis, & specialiter Domui inVelchilch & fratribus, omnibusque eorum successoribus, pro-octuaginta marcis puri & legalis argenti, ponderis Constantiensis ad habendum, tenendum, possiden- dum & quicquid eisdem deinceps placuerit faciendum quam pecuniam confitemur ab ipsis recepisse & habuisse, ac integre solutam esse, & praedicta bona supradictis a Minis tro in Velchilch7 redemisse, & in vtilitatem nostram conuertisse, Exceptioni non dati, non soluti non numerati pretii renunciantes, Renunciantes etiam auxilio competenti exceptioni vltra dimidiam partem iusti pretij, Donantes eisdem fratri- bus successoribus eorum, ex certa scientia in inreuocabiliter donatio- nem inter viuos & quod bona predicta nunc plus valent in pretio & in futurum valebunt. Promittentes pro nobis nostrisque haeredibus, & successoribus eorundem bona & res predictas venditas, datas & traditas habere, licere, dolum malum abesse. Quae siquidem bona & res ac iura & omnia supradicta constituimus nos eorum nomine possidere, donec eorum possessionem acceperint corporalem. Quam accipiendi eorum nomine & auctoritate deinceps & retinendi eis licentiam omnimodam damus. Promittentes etiam Warandiam prestare, & de euictione teneri. Promittimus et pro nobis nostrisque haeredibus & eorum successo- ribus litem seu controuersiam, de dictis bonis, rebus seu iuribus nullo tempore inferre, uel inferenti consentire. Sed ipsas res, bona iura predicta eis tarn in proprietate quam in possessione ab omni persona & uniuersitate legittime defendere, auctoritare & expedire, vacuamque possessionem tradere, & ipsos facere in possessione potiores. Quam siquidem venditionem & omnia supradicta & singula promisimus, pro nobis, nostrisque heredibus predicto fratri nostro, & ipsius successoribus eiusdem Ordinis perpetuo firma, rata & grata habere & implere, nec contra facere, uel venire, per nos uel per alium aliqua ratione de Jure uel de facto, sub poena duplici pretij supradicti, Stipulatione pro sin- gulis, & in singulis Capitulis Huius contractus nomine poenae et inte- resse. Quod ab eis de consensu nostro in tantum est aestimatum in solidum praemissa, Quae totiens ammitatur-S exigi possit, quotiens
	        

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.